라틴어 문장 검색

Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장1)
Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo.
(불가타 성경, 나훔서, 1장5)
Audivi, et conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant gressus mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super populum, qui invadit nos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장16)
et persecutus est iniquos perscrutans et eos, qui conturbabant populum suum, succendit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장5)
Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장6)
neque vos conturbent domus altis edificiis:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM99)
qui conturbat orbem terre de sua perfidia:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM126)
Granum autem rutilum si, cum est diffissum, eundem colorem interiorem habet, integrum esse non dubitamus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:1)
annum a Diuo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam rationem redegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 2:1)
Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 5:1)
da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum, dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 54)
hoc dentis sesquipedalis, gingivas vero ploxeni habet veteris, praeterea rictum qualem diffissus in aestu meientis mulae cunnus habere solet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 974)
' 'equidem nihil hinc diffindere possum.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장47)
"Quid facitis plorantes et conturbantes cor meum?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:20)
"Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION