라틴어 문장 검색

Nomen Conicae sectionis in hoc Lemmate late sumitur, ita ut sectio tam rectilinea per verticem Coni transiens, quam circularis basi parallela includatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 15:1)
Concipe jam DPF, EPG designare Conos oppositos, angulis verticalibus DPF, EPG infinite parvis descriptos, & lineas etiam DH, EI infinite parvas esse;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 40:10)
& Conorum particulae Sphaeroidum superficiebus abscissae DHKF, GLIE, ob aequalitatem linearum DH, EI, erunt ad invicem ut quadrata distantiarum suarum a corpusculo P, & propterea corpusculum illud aequaliter trahent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 40:11)
AEquales igitur sunt vires coni DPF & segmenti Conici EGCB, & per contrarietatem se mutuo destruunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 40:14)
Ut si base circulari CEBH, quae centro O, radio OC describitur, & altitudine OD, construendum sit frustum coni CBGF, quod omnium eadem basi & altitudine constructorum & secundum plagam axis sui versus D progredientium frustorum minime resistatur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 31:2)
biseca altitudinem OD in Q & produc, OQ ad S ut sit QS aequalis QC, & erit S vertex coni cujus frustum quaeritur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 31:3)
Frustum igitur degf inter Conum Ade & frustum fhig comprimitur utrinque, & propterea (per Corol. 6. Prop. XIX.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:7)
"verba togae sequeris iunctura callidus acri, ore teres modico, pallentis radere mores doctus et ingenuo culpam deligere ludo."
(페르시우스, 풍자, satire 56)
Praeterea sive alitibus contexere fraudem seu magis imbelles libuit circumdare cervos aut tereti lino pavidum subducere piscem, hos tantum novere dolos mea sordida rura.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:4)
nec faciem, nec te pigeat laudare capillos et teretes digitos exiguumque pedem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:441)
nec dubita tereti scamnum producere lecto, et tenero soleam deme vel adde pedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 4:2)
dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas, dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권209)
Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque appareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:10)
Inde (fide maius) glaebae coepere moveri, primaque de sulcis acies apparuit hastae, tegmina mox capitum picto nutantia cono, mox umeri pectusque onerataque bracchia telis exsistunt, crescitque seges clipeata virorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:1)
Commissaque in unum paulatim tereti tenuantur acumine crura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 56:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION