라틴어 문장 검색

itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus nocte proxima nihil praeter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunae publicae privataeque relinquit transque proximos montes laeva pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 506:1)
pars semisomnos hostis caedunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars portas occupant, ut fugam intercludant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 577:2)
cum commissum proelium esset, consules transfugas Numidarum, qui tum in Aventino ad mille et ducenti erant, media urbe transire Esquilias iusserunt, nullos aptiores inter convalles tectaque hortorum et sepulcra et cavas undique vias ad pugnandum futuros rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 134:1)
erant autem pleraque ex cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta omnia, velut de industria alimentis ignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 33:1)
effuse secuti fugientes per convallem plerique et vulnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 328:2)
numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnes amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 288:1)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
ita me amabit sarculum, ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem, quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 246)
Haec autem ex is, quae supra scriptae sunt, originibus instituta esse possumus sic animadvertere, quod ad hunc diem nationibus exteris ex his rebus aedificia constituuntur, uti Gallia, Hispania, Lusitania, Aquitania scandulis robusteis aut stramentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장11)
item in Capitolio commonefacere potest et significare mores vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum stramentis tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION