라틴어 문장 검색

Signum est luculentissimum indolis generosae si quis honoribus emendetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:6)
Itaque Deus nunquam edidit miraculum ad atheismum convincendum, quoniam opera eius ordinaria huic rei sufficiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:3)
Nulla alia re sane magis convincitur atheismum labiis tantum insidere, cordi autem minime, quam hac, quod athei opinionem suam saepe praedicent et defendant ac si ipsi sibi diffiderent, aliorumque consensu refocillari cuperent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:13)
Quin et vix occurit in intellectu impedimentum aliquod insitum aut naturale quod non studio quopiam idoneo emendari et edolari possit, quemadmodum morbi corporis exercitiis quibusdam propriis levari possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:34)
Quae ut secundum scripturam in indice adhibitam emendata habeantur peto.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 14:3)
O meritos de simili crimine neminem posse conuinci!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:35)
Ita uero bonum esse deum ratio demonstrat ut perfectum quoque in eo bonum esse conuincat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:4)
quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent tum ipsos quibus inuehuntur emendant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:10)
Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장12)
emendando enim convertere animum incipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장57)
emendando enim conuertere animum incipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 11:4)
vix alium novimus librum qui pejus a librariis habitus sit atque in quo plura emendanda restent.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.7)
Tune temporis affirmare ausus sum, etiam post laborem a Targa exantlatum, immo post curas renovatas, quas idem vir in novissima sua editione) Celsi anno 1810 4to Veronae edita publici juris fecit, multa adhuc emendanda superesse;
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.13)
Recte sane agnovit Targa quibusnam in rebus reprehendenda esset editio Lindenii, qui nimia temeritate, ne dicam audacissima protervitate, Celsi verba emendare conatus est;
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.15)
Voces graecas fere semper ubi graecis literis apud Targam, qui ipse Lindenium secutus est, exaratae erant, eodem modo in contextum meum transcripsi, vel Targa duce emendatas, vel a me ipso ad linguae graecae leges exactas.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.49)

SEARCH

MENU NAVIGATION