라틴어 문장 검색

mirabiliorem sibi eum congresso coram visum prae se ferebat quam bello rebus gestis, nec dubitare quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 278:1)
in contionem extemplo populus vocatus, ut rex quae vellet coram ageret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 157:1)
nunc videri esse amotum de industria, qui, si ea quae scripsisset praesens diceret et arguere coram et, si quid vani adferret, argui posset, ad liquidum veritas explorata esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 81:1)
in Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quinctio Aegii datum est concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 559:1)
ad ea Quinctius, coram quibus magis quam apud quos verba faceret, dicere Archidamum rationem habuisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 572:1)
causam veniendi sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem videndi deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset, supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum ut Persei conatis obviam iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 114:1)
ubi ex Macedonia redisset C. Cassius, tum, si coram eum arguere vellent, cognita re senatum daturum operam uti satisfiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 55:1)
accersere in senatum Lucretium placuit, ut disceptaret coram purgaretque sese.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 88:1)
non enim aliter videtur promereri, qui citat eos, quorum responsum, quid senserint scribentes, non potest coram indicari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말29)
Accii autem carminibus qui studiose delectantur, non modo verborum virtutes sed etiam figuram eius videntur secum habere praesentem [esse]. Item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio videbuntur velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, non minus etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus multa deliberantes secretos cum his videbuntur habere sermones, et ad summam sapientium scriptorum sententiae corporibus absentibus vetustate florentes cum insunt inter consilia et disputationes, maiores habent, quam praesentium sunt, auctoritates omnes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말51)

SEARCH

MENU NAVIGATION