라틴어 문장 검색

Quarum aliae coriis tectae sunt aliae villis vestitae aliae spinis hirsutae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:2)
vix me hercule ut corium peti, vix ut gravius expostulari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 1:8)
Corium depressum in fluvio viderunt canes.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes famelici.2)
brattea ligna tegit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 47:3)
"mollis si brattea gypsum texerat, infido rarescit glutine sensim;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권140)
"functum deinde cum reliquit spiritus et ad sepulcrum pompa fertur funeris, partes per ipsas inprimuntur bratteae;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1444)
Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:11)
Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam aut undis abolere potest aut vincere flamma;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:19)
quae si semel uno de sene gustarit tecum partita lucellum, ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:22)
Ceterum in itinere cottidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter distribuerat et, ex coriis utres uti fierent, curabat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장1)
super terga gladii et scuta, verum ea Numidica ex coriis, ponderis gratia simul et offensa quo leuius streperent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장4)
Non ergo, etiamsi iam manumissus erat, debuit de corio eius nobis satisfieri?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 10:1)
Aes alienum habere dicitur et qui aureos debet et qui corium forma publica percussum, quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestat.
(세네카, 행복론, Liber V 82:1)
Ille pusilli animi est, qui sibi placet, quod ostiario libere respondit, quod virgam eius fregit, quod ad dominum accessit et petit corium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 73:5)
Sustinebant famem primo tenerrima frondium et cacumina arborum, tum coria igne mollita et quidquid necessitas cibum fecerat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 123:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION