라틴어 문장 검색

postea princeps in ipsa publicorum morum correctione cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam prouinciam, alteri praefecturam urbis confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 1:4)
alii febrem simulasse aiunt eamque excusationem proximis mandasse, si quaereretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:3)
suscepta correctione morum licentiam theatralem promiscue in equite spectandi inhibuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:1)
Nuntiant, qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio visa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 25:1)
quibus si credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio excusationem videbat offerri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 5:2)
Dareum quoque, cum occidisset Bagoan, hac excusatione satisfecisse popularibus, quod insidiantem interemisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 14:2)
acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 21:2)
Iamque et alii duces praecipueque seniores, quis ob aetatem et excusatio honestior erat et auctoritas maior, eadem precabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 10:1)
Verum quia naturalis amor diuturnam esse derisionem non patitur, sed, ut sol estivus qui disiectis nebulis matutinis oriens luculenter irradiat, derisione omissa, lucem correctionis effundere mavult, ad dirumpendum vincula ignorantie regum atque principum talium, ad ostendendum genus humanum liberum a iugo ipsorum, cum Propheta sanctissimo me me subsequenter hortabor subsequentia subassummens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:12)
Ego autem dico quod si talia fiunt de ignorantia, correctione diligenter adhibita ignoscendum est sicut ignoscendum esset illi qui leonem in nubibus formidaret;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:29)
Sed exurgens non hostili scutica sed paterna et alias verberibus assueta, rebellantem filium pia correctione nec non memorabili castigavit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 45:3)
Neque vero illa iusta est excusatio:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:11)
Sunt, quae oderunt suos et non suorum palpantur affectu, quarum inpatientia, index animi, nullam recepit excusationem et cassa inpudicitiae velamenta quasi aranearum fila disrumpit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:6)
"Ad excusandas excusationes in peccatis"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:11)
Nec mirum, si haec digeries morsum reprehensionis evasit, cui accersita est ab Aegypto postremae correctionis auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 38:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION