라틴어 문장 검색

malui namque, ut illum correctionis labor, te honor editionis aspiceret perveniretque in manus vestras volumen istud alieno periculo, obsequio meo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 1:3)
igitur hic proxime abrupto contubernio ancillae propudiosissimae, cui se totum consuetudine obscena vinctus addixerat, patrimonio posteris famae subita sui correctione consuluit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 1:4)
ita ut passim et fideles catholici firmarentur, et deprauati uiam correctionis agnoscerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:6)
Haec ergo caritas in mente tenenda est, et ipsa modum correctionis dictat, ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:15)
Nam si adsunt alii, qui implere ministerium ualeant, inlusio pro crapula facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:1)
Nam confestim langore corporis tactus est, et hoc per dies ingrauescente, septimo, ut promissum ei fuerat, die, postquam obitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione muniuit, soluta ab ergastulo corporis anima sancta, ducentibus, ut credi fas est, angelis comitibus aeterna gaudia petiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:19)
sed etiam plurimis longe manentibus, ad quos felix industriae ac uirtutis eius rumor peruenit, occasionem salutis et correctionis ministrauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:11)
ut coronam uitae aeternae, quam repromisit Deus diligentibus se, se semper expectare, proque huius perceptione et aduersa se mundi et prospera contemnere designent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:5)
Sicque certus de illorum correctione reuerentissimus pater exsultauit, ut uideret diem Domini;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 2:2)
Cum enim omnis interpretatio naturae incipiat a sensu, atque a sensuum perceptionibus recta, constanti, et munita via ducat ad perceptiones intellectus, quae sunt notiones verae et axiomata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION