라틴어 문장 검색

CUM inquinatissimis hominibus non esse convicio decertandum neque in maledictis adversum inpudentes et inprobos velitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas atque audis, non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis viri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 2:1)
Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 5:2)
Haut doctis dictis certantes nec maledictis, Miscent inter sese inimicitiam agitantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 5:4)
Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex Duodecim Tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 9:1)
Communia enim maledicta mordent minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:15)
Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.
(불가타 성경, 집회서, 22장30)
derelinquet in maledictum memoriam suam, et dedecus illius non delebitur.
(불가타 성경, 집회서, 23장36)
maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
(불가타 성경, 호세아서, 4장2)
Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem certam.
(불가타 성경, 호세아서, 5장9)
Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur?
(불가타 성경, 미카서, 2장7)
Numquid tolerabo batum iniquum et ephi minus maledictum?
(불가타 성경, 미카서, 6장10)
Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis, gens tota.
(불가타 성경, 말라키서, 3장9)
et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장34)
Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent illas poenas non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장12)
et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION