라틴어 문장 검색

post haec palatum ungere vel felle taurino, vel eo medicamento, quod ex moris est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:2)
Quin etiam extrinsecus radicem contritam, vel corticem ejus cum furfuribus, aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:8)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri duodecim, anisi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 2:1)
Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum, aut cortex mori decoctus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 1:4)
hisque adjicienda sunt cotonea, et cum ipsis corticibus suis punica, sorba, et quibus magis utimur, et torminalia, sic, ut haec tertiam ollae partem teneant:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 6:2)
Contunditurque cum corticibus seminibusque suis punicum malum, vinoque tali miscetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 9:6)
et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sevum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 4:4)
Maxime prodesse aut cum hordeacea farina, aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:3)
Si major est dolor, papaveris cortices in vino coquendi, miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:6)
Quod si nihil superimponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices, vel cucumeris silvestris radix decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 6:4)
Concoquunt et movent pus nardum, myrrha, costum, balsamum, galbanum, propolis, styrax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulphur, resina, sevum, adeps, oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, III Quae concoquant et moveant pus. 1:1)
costi, cinnamomi, casiae corticis, myrrhae, croci, junci rotundi, balsami seminis, iridis , cardamomi, amomi, nardi, singulorum p. )-(. XVI.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 3:2)
At si lienis torquet, glandis, quam βάανον μυρεψιχήν Graeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 4:1)
, bdellii, cerae, sevi taurini, iridis aridae p. )-(. IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 5:3)
Supprimitque omne, quod abscedit, id in quo est galbani, fabae fresae, singulorum p. )-(. I. myrrhae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum p. )-(. IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION