라틴어 문장 검색

si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, et gracilis structas effugit umbra rogos, fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae, et sunt in Stygio crimina nostra foro, scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est) errorem iussae, non scelus, esse fugae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1047)
quam multa madidae celantur harundine fossae, florida quam multas Hybla tuetur apes, quam multae gracili terrena sub horrea ferre limite formicae grana reperta solent, tam me circumstat densorum turba malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 619)
illic et gracili balsama surculo desudata fluunt, raraque cinnama spirant, et folium, fonte quod abdito praelambens fluvius portat in exitum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae35)
adduntur graciles tecto breviore recessus, qui laterum seriem iugiter exsinuent.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.56)
hic inter densas corylos modo namque gemellos, spem gregis, ah, silice in nuda conixa reliquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS13)
MenalcasCur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, tu calamos inflare levis, ego dicere versus, hic corylis mixtas inter consedimus ulmos?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS1)
vos coryli testes et flumina nymphis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS14)
Phyllis amat corylos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS41)
illas dum Phyllis amabit, nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS42)
Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.58)
plantis et durae coryli nascuntur et ingens fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma nascitur et casus abies visura marinos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:9)
Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem, Neve inter vitis corylum sere, neve flagella summa pete aut summa defringe ex arbore plantas tantus amor terrae - neu ferro laede retunso semina, neve oleae silvestris insere truncos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:1)
Quis multa gracilis te puer in rosa perfusus liquidis urget odoribus grato, Pyrrha, sub antro?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 51)
rogabat denique, cur umquam fugisset, cui satis una farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:23)
nam quis dubitat alia lenius, alia concitatius, alia sublimius, alia pugnacius, alia ornatius, alia gracilius esse dicenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 387:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION