라틴어 문장 검색

Contra vero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque volet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장67)
Ultimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장30)
Si cottidiana est, triduo primo magnopere abstineri oportet, tum cibis altero quoque die uti:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 13장3)
si inbecillitas occupavit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장30)
dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum vertat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장33)
sed si ex ea cotidiana facta est, in malis aeger est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장35)
17 At si ex quartana facta cotidiana est, cum id vitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti, vespere tantummodo aquam potui dare:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 17장1)
Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, vel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장74)
Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inveniri poterit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장24)
Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum vomitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장47)
concutiendumque multa gestatione corpus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장65)
Utile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto vel plantaginem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장75)
Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione vehementi est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장42)
utilis exercitatio, gestatio, navigatio, frictio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장34)
necessaria gestatio, navigatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION