라틴어 문장 검색

Hujus autem generis exemplum inter Graecos illucescit, praecipue in Pythagora, sed cum superstitione magis crassa et onerosa conjunctum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:1)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
(불가타 성경, 요나서, 4장7)
Et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinum constituerunt admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos in una die.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장27)
sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장35)
Die autem iam illucescente hoc factum erat, adiuvante eum Domini protectione.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장17)
nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor illuxerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:38)
Nam quicquid uiuit in tempore id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum quod totum uitae suae spatium pariter possit amplecti, sed crastinum quidem nondum apprehendit hesternum uero iam perdidit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:6)
Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione X duxerat, vir singulari virtute.
(카이사르, 내란기, 3권 91:2)
Interfectus est etiam fortissime pugnans Crastinus, cuius mentionem supra fecimus, gladio in os adversum coniecto.
(카이사르, 내란기, 3권 99:2)
Sic enim Caesar existimabat, eo proelio excellentissimam virtutem Crastini fuisse, optimeque eum de se meritum iudicabat.
(카이사르, 내란기, 3권 99:4)
Sic ait et Nymphae patris praecepta secutae tecta parant epulis ostroque infecta corusco umida gemmiferis inluxit regia mensis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:130)
fines invade Sicanos et Cereris prolem patulis inludere campis, crastina puniceos cum lux detexerit ortus, coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta, me quoque, saepe soles.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:116)
sed cardine verso cernit adesse deas imperfectumque laborem deserit et niveos infecit purpura vultus per liquidas succensa genas castaeque pudoris illuxere faces:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:151)
stabant ante fores iuncti saevumque fremebant crastina venturae spectantes gaudia praedae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:157)
opportuna meis oritur lux crastina votis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:184)

SEARCH

MENU NAVIGATION