라틴어 문장 검색

Crastina autem die radiante, Tankradus et sui, factis aciebus et erectis vexillis, Artesiam in loricis, scutis et lanceis profecti sunt, ubi Brodoan cum inaestimabili equitatu et apparatu occupaverat regionem universam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:9)
Rex vero crastina die, secretariis et consociis suis accitis, Anglorum Danorumque primoribus dolorem suum aperuit de Hugonis interitu [0659A] et fratris illius occasu, et quantam in illis bellicarum rerum fiduciam habuerit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:4)
Qui illico viginti millibus equitum ascitis, per montana descendit usque ad confinia Tyri, ut in crastino regem suosque in castris incurreret, et sic urbem de manu regis et ejus obsidione liberaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:2)
Crastina autem, mari a feritate sua sedato, tot millia corporum nobilium et ignobilium crebra illius inundatione in aridum sunt ejecta, ut vix trium hebdomadarum curriculo sepultura per camporum planitiem illic a fidelibus conderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:4)
Item ipso in anno secundo regis Baldewini secundi [0716B] in Sabbato sancto ejusdem resurrectionis, qua Godefridus et praedicti milites in crastino sunt ab Idumaeis trucidati, quando jugis de coelo gratia Dei ad corroborandam fidem Dominicae resurrectionis, in lampade olei in sepulcro Dominico reposita, flammam in momento suscitat ad incendendum hac nocte paschalem cereum, quidam peregrini circiter septingenti qui, adorato Domino Jesu ante sepulcrum ipsius venerabile, et qui, viso miraculo ignis coelitus accensi, in gaudio et hilari corde a Jerusalem descenderant ut fluenta Jordanis visitarent juxta ritum fidelium, ubi jam a montanis usque ad castellum Cuschet et de Burgewins processissent in solitudinis loco, ecce Sarraceni de Sur et Ascalone [0716C] adsunt, armis fortissime peregrinos incurrentes et cum eis praelia conserentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:1)
Plus vigila semper ne sompno deditus esto!
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:10)
Simile nolite est cum dicit, "Nolite cogitare de crastino."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:64)
Nullus enim est in hoc mundo qui quandoque non cogitet de crastino.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:65)
Vigilare itaque debes circa artes easque cura et studio exercere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:9)
Castrina lux accepta tibi, dum crastina lux est, Dum venit, et nondum est;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:2)
Nolite cogitare de crastino," et in aliis multis locis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:27)
--Fili, ne sit gallus vigilantior te, qui in matutinis vigilat, et tu dormis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 14:3)
sed sicut a iustitia respectum usque in crastinam diem accepisti, quin eas ad placita dimittere noli, et ero ibi paratus succurrere tuaeveritati atque eorum nocere falsitati.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:38)
Et ascendens tectum ad fenestram per quam fumus exibat pervenit, et si aliquis intus vigilaret auscultavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:2)
Eadem nocte qua domina mortua fuit, pedissequa quae vigilabat prodomina, oblita fuit candelam in thalamo, et ita combusta est domus tota.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION