라틴어 문장 검색

Eaque ipsa opportunitas, accedente vesania fratris qui tantam proditionem antequam ullas nacta esset vires publicare esset ausus, quin et eiusdem fratris vitae condonatio (cuius tamen revera nihil aliud in causa fuit quam ordinis ui privilegium), denique misericordia vulgi (quae si gurgite rapido fluat, semper coenam invidiae et scandale excitat), effecerunt ut ubique potius sermone hominum iactatum quam plane creditum esset omnia artificio regis instructa fuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:12)
Traditur etiam hodie narratio quaedam faceta cercopithecum suum (ab aliquo ex suis cubiculariis, ut creditum est, impulsum) die quodam praecipuum ex diariis suis, tunc forte incuriose positum, in frustra innumera discerpsisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 9:3)
Intellectus humanus in iis quae semel placuerunt (aut quia recepta sunt et credita, aut quia delectant), alia etiam omnia trahit ad suffragationem et consensum cum illis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:1)
quod adhuc factum esse aut cogitatum nemo (ut arbitramur) affirmaverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:8)
Neque tamen illis nihil addi posse affirmamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 331:1)
Itaque adest perpetuo, quando natura illa adest, atque eam universaliter affirmat, atque inest omni.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:5)
Verum de hoc nil certi affirmamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:17)
quale perspicillum si vidisset Democritus, exiluisset forte, et modum videndi atomum (quem ille invisibilem omnino affirmavit) inventum fuisse putasset.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:11)
Neque enim pro certo affirmaverimus utrum detur Vacuum, sive coacervatum sive permistum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:3)
Unde et se magis in tuto continent, quasi nihil diserte affirmantes, et rem ipsam maiore cum voluptate spargi efficiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 16:3)
Et hi quidem invocabant omnipotentem Dominum, ut credita salva his, qui crediderant, conservaret cum omni tutela.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장22)
Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장24)
Audacter adfirmem, si tua forent quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:15)
Cum ergo tu ipse dicis et dicere debes multa esse vera, quae tamen, si non affirmes vera nisi quantum ratio humana te inducere potest, illa nunquam concedere debes, sicut est ressurectio hominum quam ponit fides.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:4)
Nam puteis fossis aquam dulcem reperiri posse adfirmabat:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION