라틴어 문장 검색

et ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio floruisse vel defendendi vel colendi patrios quaesitosve fines, intellego luxuriae et deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam displicuisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 14:1)
ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glaebae et in fictili vaso madefactae dulci aqua permisceantur ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 20:2)
sive, ut Attico et nonnullis aliis agricolis visum est, inter vitem et palum spatium relinquitur,4 quod nec mihi displicet, recta harundo adiungenda stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 1:4)
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
ut quis ex longinquo revenerat, miracula narrabant, vim turbinum et inauditas volucris, monstra maris, ambiguas hominum et beluarum formas, visa sive ex metu credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장11)
displicere regnantibus civilia filiorum ingenia, neque ob aliud interceptos quam quia populum Romanum aequo iure complecti reddita libertate agitaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장5)
statim credita, statim vulgata sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장10)
veraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius discerni, odium et invidiam apud multos valere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장7)
sed iudices per diversa implacabiles erant, Caesar ob bellum provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine fraude Germanicum interisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장6)
nam ceteros manifestum ferro vel creditum est veneno aut fame extinctos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장7)
neque luxus in iuvene adeo displicebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장4)
At Romae non Treviros modo et Aeduos sed quattuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장1)
quod perinde creditum quasi principis monitu ob amicitiam Augustae cum Vrgulania.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장4)
Pergamenos (eo ipso nitebantur) aede Augusto ibi sita satis adeptos creditum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장7)
nec quisquam ariete sacrificaverit, credito vexisse Phrixum, sive id animal seu navis insigne fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION