라틴어 문장 검색

atque ille non inmoderate magno in dolore:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:1)
aegris enim corporibus simillima animi est aegritudo, at non similis aegrotationis est libido, non inmoderata laetitia, quae est voluptas animi elata et gestiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:4)
quarum altera, voluptas gestiens, id est praeter modum elata laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni, altera, cupiditas, quae recte vel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans, - ergo haec duo genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut duo reliqua, metus et aegritudo, malorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 24:4)
- singulae voluptates 446 25 447 23 b) Stoicorum πάθοσ 329 15 voluptas gestiens, id est praetermodum elata laetitia, 328 27 inmoderata laetitia, quae est voluptas animi elata et gestiens voluptas 369 8 370 21 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.71)
Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali, Documentum habere stulta credulitas potest.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.17)
Repraesentavit in se poenam facinoris Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta14)
Aut sine re nomen deus est frustraque timetur Et stulta populos credulitate movet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 314)
credulitas nunc mihi vestra nocet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1233)
sine nescius errem, Et liceat stulta credulitate frui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1418)
unde tamen vivat, vaticinator habet, ipsa movent animos superorum numina nostros, turpe nec est tali credulitate capi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 131)
ne tamen haec dici possit fiducia mendax stultaque credulitas nostra fuisse, cave, constantique fide veterem tutare sodalem, qua licet et quantum non onerosus ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 414)
res inmoderata cupido est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1513)
Illic Credulitas, illic temerarius Error vanaque Laetitia est consternatique Timores Seditioque recens dubioque auctore Susurri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:10)
ego primus in illo caespite consedi, dum lina madentia sicco, utque recenserem captivos ordine pisces, insuper exposui, quos aut in retia casus aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:7)
Tunc et aves tutae movere per aera pennas, et lepus impavidus mediis erravit in arvis, nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION