라틴어 문장 검색

Siquidem fere ante triduum, quam eruptionem facturae sint, velut militariasigna moventium tumultus ac murmur exoritur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 4:2)
Apud Aeduos maior moles exorta quanto civitas opulentior et comprimendi procul praesidium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장1)
nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum aut frondosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장8)
rursusque exortae adulationes censentium honorem divae et pulvinar aedemque et sacerdotem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장6)
tum exorta suspicio, quia non congruentia responderant, inditaque vincla.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장2)
siquidem ludis, quos primos consecrato[s] ei heres Augustus edebat, stella crinita per septem continuos dies fulsit exoriens circa undecimam horam, creditumque est animam esse Caesaris in caelum recepti;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 88장 1:2)
per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen uitae adiit flamma repente e siluis undique exorta adeoque omnem comitatum circumplexa, ut Liuiae pars uestis et capilli amburerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 2:1)
nam et seruus Agrippae Clemens nomine non contemnendam manum in ultionem domini compararat et L. Scribonius Libo uir nobilis res nouas clam moliebatur et duplex seditio militum in Illyrico et in Germania exorta est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 1:2)
tantum quod exoriente sole, paene ut radiis prius quam terra contingeretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 1:5)
quae fabula exorta est deprensis in lecto eius circum ceruicalia serpentis exuuiis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 4:3)
atque ita paratus intentusque iam morti, tumultu inter moras exorto ut eos, qui discedere et abire coeptabant, corripi quasi desertores detinerique sensit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 11장 1:1)
Ceterum si quos ille ventus, qui a mari exoritur, deprehendit, harena obruit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 28:2)
haec paulisper repressit sitim, deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 7:3)
Primus dies quietum iter praebuit, proximus ei nondum quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit, tertio ab omni parte caeli emicare fulgura et nunc internitente luce, nunc condita non oculos modo meantis exercitus, sed etiam animos terrere coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 3:1)
Exoritur novus urbe dolor planctusque per omnes et facies antiqua domos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 416:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION