라틴어 문장 검색

nihil enim interest dactylus sit extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa sit ne in versu quidem refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 2:4)
putant illi etiam cadenti, quo loco mihi videtur aptior creticus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 3:4)
Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum fames, lacte caseo carne vescor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:4)
In summo habuimus caseum mollem ex sapa et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et ova pilleata et rapam et senape et catillum concacatum, pax Palamedes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:15)
Cum de fenestra corvus raptum caseum Comesse vellet, celsa residens arbore, Vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.2)
"candidus elisae miscetur caseus herbae, cognoscat priscos ut dea prisca cibos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권252)
"ubera plena premam, referat mihi caseus aera, dentque viam liquido vimina rara sero."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권517)
quamvis multa meis exiret victima saeptis, pinguis et ingratae premeretur caseus urbi, non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS25)
Musis amicus tristitiam et metus tradam protervis in mare Creticum portare ventis, quis sub Arcto rex gelidae metuatur orae, quid Tiridaten terreat, unice securus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 261)
media inter longas brevis faciet amphimacrum, sed frequentius eius nomen est creticus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 338:2)
est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et cretico, stabilis clausulis et severus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 354:1)
optime praecedet eum creticus, ut hoc, De qua ego nihil dicam, nisi depellendi criminis causa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 354:3)
cum anapaestus et creticus, iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (praecedet enim tres longas brevis), sed et spondeus iambo recte praeponitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 355:4)
cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 361:3)
habebit ante se bene creticum et iambum, spondeum male, peius choreum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 361:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION