라틴어 문장 검색

a cryptoporticu in hiemale triclinium venitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit, sed quid haec tibi, quem nunc ad focum minime invito?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 11:1)
nam omnium unguentum odor prae tuo nautea est, tu mihi stacta, tu cinnamum, tu rosa, tu crocinum et casia es, tu telinum, nam ubi tu profusu's, ibi ego me pervelim sepultam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 26)
an tu eo pulchra videre, obsecro, si tibi illi non os oblitumst fuligine?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 428)
in aestivis et exhedris, ubi minime fumus est nec fuligo potest nocere, ibi caelatae sunt faciendae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장16)
tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
hanc autem ignis potestas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem et camerae curvaturam adhaerescit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장6)
cerae p. )-(. I. aeruginis p. s. turis fuliginis p. z. olei tantumdem, aceti, quo fuligo et aerugo in unum cogantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 6:2)
nitri P. IIII, murrae P. Vi, fuliginis turis P. zzz, salis Hammoniaci P. =, cerae P. I. Protarchus autem ad parotidas eaque tubercula, quae melicerides favi vel phymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P. VIII cum cerae P. VIIII miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장78)

SEARCH

MENU NAVIGATION