라틴어 문장 검색

Sed dicet quispiam usum earum vel in hoc maxime cerni posse, quod dominos ex periculis et calamitatibus redimant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:15)
Qui vero illud machinatur, ut viros cordatos deprimat et ipse solus inter ciphras numerus sit, seculi alicuius lues est et calamitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:7)
Quantum ad primum, non alia se ostendit via quam ut serio in animo revolvas mala et calamitates irae, et quam vehementer vitam humanam perturbat et infestat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:2)
Verum in memoratis illis duabus calamitatibus (diluviorum et terrae motuum) insuper notandum est reliquias populorum quas emergere contingent plerunque homines rudes et montanos esse, quique temporum praeteritorum memoriam posteris tradere non possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:15)
Dedecus illatum, longe famis et cruciatum Vindicat iratus lupus, est cui talia fatus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:14)
Sic eat et mestus per frigora, nudus, et estus, Vermibus esca datus sic semper ad hos cruciatus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:22)
Quem sat iure datum reor illis ad cruciatum, Qui canis infesti sibi semper et ore molesti Credit adhortatus per falsae uocis hyatus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:19)
sicut in die conventus ". " Auferam a te calamitatem, ut non ultra habeas super ea opprobrium.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장18)
Iason vero caedes civium suorum perpetrabat nulli parcens, non intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse maximam, arbitrans autem hostium et non civium se trophaea constituere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장6)
ita ut rex et, qui cum ipso erant, mirarentur adulescentis animum, quomodo pro nihilo duceret cruciatus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장12)
perquam iuste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장6)
Quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud quam futurae quoddam calamitatis indicium?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:26)
Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias impendisse lacrimas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:24)
ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:14)
Atqui plena est exemplorum uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutauerint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION