라틴어 문장 검색

Sola Iovis coniunx non tam culpetne probetne eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae gaudet et a Tyria conlectum paelice transfert in generis socios odium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 29:4)
Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas et notat et delet, mutat culpatque probatque, inque vicem sumptas ponit positasque resumit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 45:8)
Ut faciem et posito corpus velamine vidit, quale meum, vel quale tuum, si femina fias, obstipuit tollensque manus "ignoscite," dixit "quos modo culpavi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:3)
Quae se praeferre Dianae sustinuit faciemque deae culpavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 39:6)
ut peragas mandata, liber, culpabere forsan ingeniique minor laude ferere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 118)
Orare iussit si se ames hera iam ut ad sese venias:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 216)
Quod qui rescierint culpent:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3288)
Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae culpatusve Paris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:8)
hic magnos potius triumphos, hic ames dici pater atque princeps neu sinas Medos equitare inultos te duce, Caesar.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 212)
desiderantem quod satis est neque tumultuosum sollicitat mare nec saevus Arcturi cadentis impetus aut orientis Haedi, non verberatae grandine vineae fundusque mendax arbore nunc aquas culpante, nunc torrentia agros sidera, nunc hiemes iniquas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 19)
culpari metuit fides, nullis polluitur casta domus stupris, mos et lex maculosum edomuit nefas, laudantur simili prole puerperae, culpam poena premit comes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 58)
vir bonus et prudens versus reprehendet inertis, culpabit duros, incomptis adlinet atrum transverso calamo signum, ambitiosa recidet ornamenta, parum claris lucem dare coget, arguet ambigue dictum, mutanda notabit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:14)
"at cum tonantis annus hibernus Iovis imbris nivisque conparat, aut trudit acris hinc et hinc multa cane apros in obstantis plagas aut amite levi rara tendit retia turdis edacibus dolos pavidumque leporem et advenam laqueo gruem iucunda captat praemia."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 26)
laudatur ab his, culpatur ab illis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.5)
absentem qui rodit, amicum qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, conmissa tacere qui nequit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION