라틴어 문장 검색

Brutus illis luctu occupatis cultrum ex volnere Lucretiae extractum manantem cruore prae se tenens, per hunc, inquit, castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes facio, me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro, igni, quacumque denique vi possim, exsecuturum nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 606:1)
cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus rei, unde novum in Bruti pectore ingenium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 606:2)
nam cum inpotenter se gerendo Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset, ad ultimum propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio eius Lucretiae pudicitiam, quae ad se vocato patre Tricipitino et viro Collatino obtestata ne inulta mors eius esset cultro se interfecit, Bruti opera maxime expulsus est, cum regnasset annos xxv.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha50)
data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, hoc te uno quo possum ait modo, filia, in libertatem vindico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 515:1)
rapto ex taberna proxima cultro filiam occidit, cum aliter effici non posset ne in potestatem stuprum inlaturi veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha11)
inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 42:1)
procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 44:1)
cultrum, securim, pistillum, mortarium, quae utenda vasa semper vicini rogant, fures venisse atque abstulisse dicito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 221)
Quia cultrum habes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 210)
Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 227)
acutum cultrum habeo, senis qui exenterem marsuppium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 23)
vel, ut scias me amare, cape cultrum ac seca digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 282)
vide ut istic tibi sit acutus, Cario, culter probe.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 5, scene 16)
semper petunt aquam hinc aut ignem aut vascula aut cultrum aut veru aut aulam extarem, aut aliquid - quid verbis opust?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 265)
id autem ad perpendiculum conlocatum in cultrum versatur cum rota pariter.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 5장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION