라틴어 문장 검색

in ipsa enim parum magna vis inest, ut quam optime se habere possit, si nulla cultura adhibeatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:4)
nam primum aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis causa machinata natura est, deinde partes corporis et ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines, cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 128:2)
Nam cum in omnibus, quae aguntur, ex eo, quo modo quisque natus est, ut supra dictum est, quid deceat, exquirimus, tum in tota vita constituenda multo est ei rei cura maior adhibenda, ut constare in perpetuitate vitae possimus nobismet ipsis nec in ullo officio claudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 153:3)
Omnium autem rerum, ex quibus aliquid acquiritur, nihil est agri cultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:5)
Neque enim valetudinis curatio neque navigatio neque agri cultura neque frugum fructuumque reliquorum perceptio et conservatio sine hominum opera ulla esse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 15:5)
malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 30:7)
Num igitur si qui fundus inspiciendus aut si mandandum aliquid procuratori de agri cultura aut imperandum vilico est, Magonis Karthaginiensis sunt libri perdiscendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:3)
nam facilius sicut in vitibus revocantur ea, quae se nimium profuderunt, quam, si nihil valet materies, nova sarmenta cultura excitantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:4)
et illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in celeritate atque dicto est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:6)
Neque semper utendum est perpetuitate et quasi conversione verborum, sed saepe carpenda membris minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt numeris vincienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:4)
quippe cum agri culturam saepissime opera deficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:5)
cuius quidem non utilitas me solum, ut ante dixi, sed etiam cultura et natura ipsa delectat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:3)
De qua doctus Hesiodus ne verbum quidem fecit, cum de cultura agri scriberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:1)
nec consitiones modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri cultura sollertius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:4)
mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION