라틴어 문장 검색

neglecta compluribus annis non ut vinea deficit, eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias praestat, et cum adhibita cultura est, uno anno emendatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 2:3)
Nunc per partes culturam eius exsequar.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 7:5)
Campania plerumque boves progenerat albos et exiles, labori tamen et culturae patrii soli non inhabiles.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 1:5)
magna uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uenalicias et lanistarum familias peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus partimque seruitiorum urbe expulisset, ut tandem annona conualuit, impetum se cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum fiducia cultura agrorum cessaret:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 3:1)
non negauerim iactatum a quibusdam Petronis patrem e regione Transpadana fuisse mancipem operarum, quae ex Vmbria in Sabinos ad culturam agrorum quotannis commeare soleant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 4:1)
cumque id omen pro tristi a plerisque esset acceptum, respondisse vates, magnam illam urbem advenarum frequentiam culturam, multisque eam terris alimenta praebituram.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 7:3)
atque ullulatum universalis captivitatis miserans, Moysen alium suscitavit qui de gravaminibus Egiptiorum populum suum eripiet, ad terram lacte ac melle manantem perducens.
(단테 알리기에리, Epistolae 25:7)
Et hoc dicitur in libro De Causis, quod "omnis causa primaria plus influit super suum causatum quam causa universalis secunda".
(단테 알리기에리, Epistolae 113:16)
Illud igitur, siquid est, quod est finis universalis civilitatis humani generis, erit hic principium per quod omnia que inferius probanda sunt erunt manifesta sufficienter:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:17)
sic alius est finis ad quem singularem hominem, alius ad quem ordinat domesticam comunitatem, alius ad quem viciniam, et alius ad quem civitatem, et alius ad quem regnum, et denique optimus ad quem universaliter genus humanum Deus ecternus arte sua, que natura est, in esse producit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:5)
Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est ad formas universales aut speties, sed etiam per quandam extensionem ad particulares:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:29)
Unde manifestum est quod pax universalis est optimum eorum que ad nostram beatitudinem ordinantur. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:4)
et per consequens visum est propinquissimum medium per quod itur in illud ad quod, velut in ultimum finem, omnia nostra opera ordinantur, quia est pax universalis, que pro principio rationum subsequentium supponatur. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:12)
Preterea, quanto causa est universalior, tanto magis habet rationem cause, quia inferior non est causa nisi per superiorem, ut patet ex hiis que De causis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:61)
Cum igitur Monarcha sit universalissima causa inter mortales ut homines bene vivant, quia principes alii per illum, ut dictum est, consequens est quod bonum hominum ab eo maxime diligatur. 19.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:63)

SEARCH

MENU NAVIGATION