라틴어 문장 검색

Heu, cor meum et cerebrum, Nicobule, finditur, istius hominis ubi fit quomque mentio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 331)
Ubi etiam Empedocles cum ejus hospitem in vitis patrum quidam gladio furibundus invaderet inflexisse modum canendi, itaque adolescentis iracundiam temperasse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:5)
Cum ergo corvus ubi remaneret invenisse videatur, columba autem non invenerit, evidens ratio est altiore interpretatione signari, quia malitia inquietis passionibus et cupiditatibus quibus corrumpitur anima, se miscere consuevit, et quasi cognatis et domesticis delectatur, ibique commorationem suam locat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:10)
quidam dicunt cum Capitolii, ubi nunc est, fundamenta iacerentur, caput humanum quod Oli diceretur, inventum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34514)
itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est quod, cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus devenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:2)
Quare cum centrum illud ubi corpora non agunt in se invicem, vel quiescit, vel in recta aliqua progreditur uniformiter, perget idem, non obstantibus corporum actionibus inter se, vel semper quiescere, vel semper progredi uniformiter in directum, nisi a viribus in systema extrinsecus impressis deturbetur de hoc statu.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 28:11)
Ubi vos requiram cum dies advenerit?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, cervus, et lupus.5)
Vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretum est viro, Cuius mos maxime est consimilis vostrum, hi se ad vos applicant.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 416)
sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 87:3)
"ubi tunc, cum bella cieret Bacchus et armatas furiarent orgia matres?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권263)
Galli oram extremae silvae cum circumsedissent, ubi intravit agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 310:1)
cum in alto ubi substiterant cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostes claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentes, viginti paulo amplius integras abscedentes, e turri praetoriae navis silentio facto exsurgite inquit et egregium spectaculum capessite oculis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:3)
Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 122)
ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt, non condimentis condiunt, sed strigibus, vivis convivis intestina quae exedint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 224)
et ubi ille servos cum ero huc advenerit, qui erum accersivit, itote extemplo domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 567)

SEARCH

MENU NAVIGATION