라틴어 문장 검색

ille infensus Blaeso aemulatione prava, quod eum omni dedecore maculosum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, filium eius sinu complexus et genibus accidens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장7)
Capto Valente cuncta ad victoris opes conversa, initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto, quae memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac sextam traxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 44장1)
ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae non dabantur remisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장11)
infensior illic miles culpam cladis in Hordeonium vertebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장2)
addit exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장9)
' sequebatur Vibius Crispus, ambo infensi, vultu diverso, Marcellus minacibus oculis, Crispus renidens, donec adcursu amicorum retraherentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장5)
praeerat Iulius Briganticus sorore Civilis genitus, ut ferme acerrima proximorum odia sunt, invisus avunculo infensusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장7)
comitabantur viginti sociae cohortes, octo equitum alae, simul Agrippa Sohaemusque reges et auxilia regis Antiochi validaque et solito inter accolas odio infensa Iudaeis Arabum manus, multi quos urbe atque Italia sua quemque spes acciverat occupandi principem adhuc vacuum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장5)
nec sisti poterant interfecto fortissimo quoque, in quis Briganticus praefectus alae ceciderat, quem fidum Romanis et Civili avunculo infensum diximus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장3)
tunc infensos Batavis deos, cum obsiderentur legiones, interficerentur legati, bellum uni necessarium, ferale ipsis sumeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장14)
qua maxime iniuria instinctus omnibus officiis Gnaeum Pompeium adsectatus est offensum patribus, quod Mithridate rege uicto cunctantius confirmarentur acta sua;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 19장 2:3)
qua tamen post multas adhortationes uix et cunctanter edita exiliuit Theogenes adorauitque eum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 12:3)
Hostiles motus nulla postea expeditione suscepta per legatos compescuit, ne per eos quidem nisi cunctanter et necessario.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 4:1)
Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptiuum Germanicum patria caritate dilexit, alterius uitiis infensus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 1:1)
infensus turbae fauenti aduersus studium suum exclamauit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION