라틴어 문장 검색

"Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:78)
"Omnis cunctatio, ignavia omnis facessat e pectore;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:10)
"Sed quod alterius rei causa facere iussa sum, mala quadam mea sorte in tuam recidit iniuriam."
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:13)
"Tunc iniuriae meae litatum crediderim, cum eius comas, quas istis manibus meis subinde aureo nitore perstrinxi, deraserit;"
(아풀레이우스, 변신, 5권245)
"Sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeversis illis alterorsus concito gradu pelago viam capessit."
(아풀레이우스, 변신, 5권260)
"quae res nunc vel maxime sustulit Psyches omnem cunctationem."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:56)
Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite:
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:1)
Sublata cunctatione accusator ille meum noxius, ipse etiam pastoralis exsecutor sententiae, laetus et meis insultans malis calcisque illius admonitus, quam inefficacem fuisse mehercules doleo, protinus gladium cotis attritu parabat.
(아풀레이우스, 변신, 7권 20:11)
"profecto vos huius iniuriae pigeret."
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:16)
"Iamque eo ad omnes iniurias exposito ac supinato, introvocata Charite masculis animis impetuque diro fremens invadit ac supersistit sicarium:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:75)
"Tunc devorato pudore et dimota cunctatione, sic ad aures dominae mandatum perfert:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:26)
At miles ille, ut postea didici, tandem velut emersus gravi crapula, nutabundus tamen et tot plagarum dolore saucius baculoque se vix sustinens civitatem adventat, confususque de impotentia deque inertia sua quicquam ad quemquam referre popularium, sed tacitus iniuriam devorans, quosdam commilitones nanctus, is tantum clades enarrat suas.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:1)
Iamque omni sublata cunctatione scrupulosius contemplantes singula, cista etiam illa revelata repertum productumque et oblatum magistratibus miserum hortulanum, poenas scilicet capite pensurum in publicum deducunt carcerem, summoque risu meum prospectum cavillari non desiliunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:5)
quod se vocasset indignatus fastidio novercae iuvenis, quod ulciscens iniuriam filii eius mandaverit necem, quod promisisset grande silentii praemium, quod recusanti mortem sit comminatus, quod venenum sua manu temperatum dandum fratri reddiderit, quod ad criminis probationem reservatum poculum neglexisse suspicatus sua postremum manu porrexerit puero.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:8)
et ne qua forte nasceretur veniendi cunctatio, tradit annulum marito subtractum, qui monstratus fidem verbis adstipularetur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION