라틴어 문장 검색

cuius ubi ad tantam altitudinem quantae esse solum infimum cuniculi poterat pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 80:1)
quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam, nec fuit magni operis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 81:1)
ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 82:1)
segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 82:2)
nova etiam haud magni operis adversus eos qui in cuniculo erant excogitata res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:1)
hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:3)
inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 85:1)
supra valvas templi tabula cum titulo hoc fixa est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 608:1)
eodem exemplo tabula in aede Iovis in Capitolio supra valvas fixa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 610:1)
aditus valvarum ex utraque parte in pronao et postico.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장19)
item valvarum aspectus abstruditur columnarum crebritate ipsaque signa obscurantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장7)
Distribuitur autem longitudo aedis, uti latitudo sit longitudinis dimidiae partis, ipsaque cella parte quarta longior sit, quam est latitudo, cum pariete, qui paries valvarum habuerit conlocationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장1)
lumen autem thyretri constituatur sic, uti quae altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur in partes tres semis et ex eis duae partes lumini valvarum altitudine constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장4)
deinde cellae paries conlocetur cum recessu eius a stylobata circa partem latitudinis quintam, medioque valvarum locus ad aditus relinquatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장7)
hoc vero licet animadvertere etiam ab citharoedis, qui, superiore tono cum volunt canere, avertunt se ad scaenae valvas et ita recipiunt ab earum auxilio consonantiam vocis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION