라틴어 문장 검색

Erat eo tempore satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestati Persarum, Iovinianus nomine appellatus in solo Romano, adulescens nobiscum occulte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus, et dulcedine liberalium studiorum illectus, remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 20:1)
Quoniam dulcedo vos patriae retinet, et insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes nihil visuri (quia displicet) transalpinum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 16:3)
Exciso itaque oppido, rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine illectis defensoribus retenturus, munimentum impendio validum in colle mediocriter edito positum, vergensque in margines Tigridis, atque ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 1:1)
Qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset, longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes, sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero impares, cupidine tamen pugnandi vehementius irritatos, aggreditur inconsulte Germanos, interque dimicandi exordia, ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia, Romanisque ad ducis vindictam accensis, certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole, disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 3:1)
Et siqua femina cuius arboris amore perculsa sit ignoretur, unguento ipsius inficitur truncus, et arbor alia naturaliter odoris dulcedinem concipit, hisque indiciis velut coeundi quaedam proditur fides.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 13:3)
Mox principali habitu circumdatus et corona, Augustusque nuncupatus, cum laudibus amplis, quas novitatis potuit excitare dulcedo, praemeditata dicere iam parabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 3:1)
Constat autem (ut vulgavere rumores assidui), omnes paene agrestes, qui per regiones praedictas montium circumcolunt altitudines, salubritate virium, et praerogativa quadam vitae longius propagandae, nos anteire, idque inde contingere arbitrantur, quod colluvione ciborum abstinent calidisque, et perenni viriditate roris asperginibus gelidis corpora constringente, aurae purioris dulcedine potiuntur, radiosque solis, suapte natura vitales, primi omnium sentiunt, nullis adhuc maculis rerum humanarum infectos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 14:1)
Rex vero Persidis, longaevus ille Sapor, et ab ipsis imperitandi exordiis dulcedini rapinarum addictus, post imperatoris Iuliani excessum, et pudendae pacis icta foedera, cum suis paulisper nobis visus amicus, calcata fide sub Ioviano pactorum, iniectabat Armeniae manum ut eam, velut placitorum abolita firmitate, dicioni iungeret suae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 1:1)
Auxit obstinatum Maximini ingenium ad laedendum adventus collegae similis et litterarum cum ampla dignitate dulcedo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 13:1)
Verum cum exuviis referti multorum, rapiendi dulcedinem praetermitterent, interceptam, imperiali motu, oppressi interiere omnes ad unum, eorumque suboles parva etiam , ne ad parentum exempla subcresceret, pari sorte deleta est, et lares versi, quos ambitiose luctuosis aliorum dispendiis construxerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 14:1)
Ut sub principibus Commodo et Severo non numquam accidebat, quorum summa vi salus crebro oppugnabatur, adeo ut post intestina pericula multa et varia alter in amphitheatrali cavea cum affuturus spectaculis introiret, a Quintiano senatore illicitae cupidinis homine, ad debilitatem paene pugione vulneraretur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 17:1)
Deinde haec eadem Euserio sub cruenta quaestione confesso, confutabant Theodorum litterae suae, per ambagis obliquas ad Hilarium scriptae, quibus spe iam firma concepta ex vatibus, de re non cunctabatur, sed tempus patrandae cupidinis quaeritabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 35:1)
Qui ex clandestinis (ut dictum est) regiorum confabulationibus immaniter arrogans, et ipsa vilitate ad facinus omne venalis, egregium illud par consulum, Eusebium et Hypatium (germanos fratres) Constanti principis quondam affines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio etiam principalia indumenta parata sint.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 9:2)
Inconsultorum animalium ritu, quid honestum inhonestumve sit, penitus ignorantes, flexiloqui et obscuri, nullius religionis vel superstitionis reverentia aliquando districti, auri cupidine immensa flagrantes, adeo permutabiles et irasci faciles ut eodem aliquotiens die a sociis nullo irritante saepe desciscant, itidemque propitientur, nemine leniente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 11:2)
Inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te, Fortuna, ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum, domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION