라틴어 문장 검색

sic ait, et magna cunctantis pectora dextra permulsit tacite seseque in corde reliquit, fulminis haud citius radiis adflata cupressus combibit infestas et stirpe et vertice flammas, quam iuvenis multo possessus numine pectus erexit sensus letique invasit amorem, ut vero aversae gressumque habitumque notavit et subitam a terris in nubila crescere Manto, obstipuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권297)
inopiae quoque abietis aut sappinorum vitabuntur utendo cupresso, populo, ulmo, pinu;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장39)
Hae autem inter se discrepantes et dissimiles habent virtutes, uti robur, ulmus, populus, cupressus, abies ceteraque, quae maxime in aedificiis sunt idonea.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장16)
namque non potest id robur, quod abies, nec cupressus, quod ulmus, nec cetera easdem habent inter se natura rerum similitates, sed singula genera principiorum proprietatibus comparata alios alii generis praestant in operibus effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장17)
non minus est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter umoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem neque eas bestiolas, quae sunt nocentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장41)
non minus quod etiam nascentium oportet imitari naturam, ut in arboribus teretibus, abiete, cupresso, pinu, e quibus nulla non crassior est ab radicibus, dein decrescendo progreditur in altitudinem naturali contractura peraequata nascens ad cacumen.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장8)
eaeque catenae ex ea materia comparentur, cui nec caries nec vetustas nec umor possit nocere, id est e buxo, iunipero, olea, robore, cupresso ceterisque similibus praeter quercum, cum ea se torquendo rimas faciat quibus inest operibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장4)
atra cupresso fabula [autem] de cupresso talis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6410)

SEARCH

MENU NAVIGATION