라틴어 문장 검색

Neque uero signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 2:3)
Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque uomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 10:1)
si febris non dimittit, eaque interdiu leuior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi caui sunt, malae rubent, uenae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 35:2)
si similiter noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leue et mali odoris;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 32:2)
in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime * * conclaui debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:3)
Quod ad sitim uero somnumque pertinet, moderandum est, ut uigilet interdiu.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:4)
potionis quantum uolet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena uero etiam uini austeri aliquid bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 13:4)
Et haec quidem interdiu:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:1)
Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu nihil cernunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 68:1)
et id quidem interdiu superiacebit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 5:4)
Jam olim, quum de interpretatione Celsiana a doctissimo Des tangs edita verba facerem, jure optimo summis laudibus extuli egregia in Celsum merita viri clarissimi Targae, qui, quamvis saepius morborum taedio vel rerum publicarum vicibus ab incepto distractus, nihilo minus per totum fere vitae curriculum, quod ei satis longum obtigit, summam operam dedit ut e Celsi contextu expungeret menda innumera quibus conspurcatae erant omnes editiones antiquiores.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.12)
Idem interdiu pejor est, noctu tutior:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 5:1)
Quem interdiu vel domestica, vel civilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod servandum curationi corporis sui est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 5:5)
Si quis interdiu se implevit, post cibum neque frigori, neque aestui, neque labori se debet committere:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 10:2)
si noctu dormit, interdiu vigilat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION