라틴어 문장 검색

equorum non omnium, quamuis celerrimi sint, idonea curriculis uelocitas est;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 9:7)
Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi adlegeret deus multo fideliores in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 6:1)
Omnipotens itaque Deus in uobis gratiam suam, quam coepit, perficiat, atque uitam uestram et hic per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in caelestis uos patriae congregatione recipiat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 2:9)
Quo enim nunc fugiam, qui per omnes Brittaniae prouincias tot annorum temporumque curriculis uagabundus hostium uitabam insidias?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:16)
Quo conpleto annorum curriculo occisus est, commisso graui proelio, ab eadem pagana gente paganoque rege Merciorum, a quo et prodecessor eius Aeduini peremtus fuerat, in loco, qui lingua Anglorum nuncupatur Maserfelth, anno aetatis suae XXXVIII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.5)
mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 429:2)
Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens casum universae pugnae non necessarium ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 189:2)
et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 198:1)
ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata convenirent fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 457:2)
itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 482:1)
et carceres in circo, et ova ad notas curriculis numerandis . . . dam, et metas trans . . . et caveas ferreas, per quas intromitterentur . . . feriis in monte Albano consulibus, et clivum Capitolinum silice sternendum curaverunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 322:1)
nam semel quadrigis, semel desultore misso vix unius horae tempus utrumque curriculum complebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 110:2)
spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis ut viseretur exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 398:1)
deinde equites turmatim et cohortes peditum suis quaeque ordinibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 493:3)
nam ut apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 143)

SEARCH

MENU NAVIGATION