라틴어 문장 검색

quia longe illis plus damnatio profuisset, ne incrementa facerent peccatorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:4)
et tamen nec illae interim sine injuria, nec istae sine fructu sunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:3)
ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia noxiorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:18)
quia gravior culpa ejus est, qui nec post damnationem se correxit alterius.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:10)
quo non facile diluvii corporalis cedat injuriae, atque arido incuriae situ evirata moriatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:15)
Et fortasse ideo quod pater plus afficitur injuriis filii sui, maxime quarum ipse reus et auctor exsistat, et vehementius contristatur sui peccati damnationem a filio persolutam, qui non tam suo, quam patris merito puniretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:8)
Cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis perstringebatur Ursicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi, frustraque gravi iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum - qui mos est honoratior - accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea placidius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 18:2)
Qui tamquam iniuria gravi perculsus, quaedam in Iulianum moliebatur, auribus Augusti confisus, in omne patentibus crimen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 1:2)
Ideoque ad iniuriae periculique compensationem, ducis in Illyrico meruit potestatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 5:3)
Et haec diu multumque agitantes, frustra virum circumlatrabant immobilem occultis iniuriis, ut Pygmaei vel Thiodamas agrestis homo Lindius Herculem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 4:1)
Dumque hi venturum operiuntur, ille regno incolumis restitutus, et cum gaudio popularium summo susceptus, fide pari deinde mansit immobilis, iniuriis quas pertulerat omnibus demussatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 15:2)
Ludewicus filius Lotharii imperatoris senior Italiam et Beneventaniam consedit, qui multas iniurias Nicolao papae intulit et non Mauros de Beneventania expulit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:10)
auditisne mendacii uestri damnationem?
(아풀레이우스, 변명 61:10)
"si uinceris, in damnationem."
(아풀레이우스, 플로리다 18:26)
"Sed quod alterius rei causa facere iussa sum, mala quadam mea sorte in tuam recidit iniuriam."
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION