라틴어 문장 검색

etiam vetera obiectabat, quae in Macedones inprospere, violenter in suos fecissent, offensus urbi propria quoque ira quia Theophilum quendam Areo iudicio falsi damnatum precibus suis non concederent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장4)
igitur factum senatus consultum ne decreta patrum ante diem ad aerarium deferrentur idque vitae spatium damnatis prorogaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 51장4)
et Vibius Serenus pro consule ulterioris Hispaniae de vi publica damnatus ob atrocitatem morum in insulam Amorgum deportatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장3)
nam post damnatum Libonem missis ad Caesarem litteris exprobraverat suum tantum studium sine fructu fuisse, addideratque quaedam contumacius quam tutum apud auris superbas et offensioni proniores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장7)
et trahebatur damnatus, quantum obducta veste et adstrictis faucibus niti poterat, clamitans sic inchoari annum, has Seiano victimas cadere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장3)
tradunt temporis eius auctores, quia triumvirali supplicio adfici virginem inauditum habebatur, a carnifice laqueum iuxta compressam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 9장4)
sed Minucius et Servaeus damnati indicibus accessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장9)
Hinc inopia rei nummariae, commoto simul omnium aere alieno, et quia tot damnatis bonisque eorum divenditis signatum argentum fisco vel aerario attinebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장1)
qui nullo pavore diem natalem celebrans raptus in curiam pariterque damnatus interfectusque, et sorori eius Sanciae aqua atque igni interdictum accusante Q. Pomponio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장2)
isdem diebus Granius Marcianus senator, a C. Graccho maiestatis postulatus, vim vitae suae attulit, Tariusque Gratianus praetura functus lege eadem extremum ad supplicium damnatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장5)
haec Tiberius non mari, ut olim, divisus neque per longinquos nuntios accipiebat, sed urbem iuxta, eodem ut die vel noctis interiectu litteris consulum rescriberet, quasi aspiciens undantem per domos sanguinem aut manus carnificum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 39장3)
qua damnata cum praemium accusatori decerneretur, Iunius Otho tribunus plebei intercessit, unde illis odia, mox Othoni exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장3)
rursus ipsa facilitas imperatoris fiduciam dabat, si atrocitate criminis praevaluissent, posse opprimi damnatam ante quam ream;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장5)
damnatus et lege repetundarum Cadius Rufus accusantibus Bithynis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장7)
damnatusque flagitiorum quae duo deliquerant Cumanus, et quies provinciae reddita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION