라틴어 문장 검색

Nos vero, cum ad majora contendamus, moram omnem praeproperam et praematuram in istiusmodi rebus tanquam Atalantae pilas (ut saepius solemus dicere) damnamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:2)
Quocirca iustum est, et id ipsum necessitas temporum flagitat, ut ecclesia doctrina sua et decretis suis, principes gladio, omnesque literae seu religiosae sint seu morales, caduceo suo in barathrum inferni damnent et detrudant in secula huiusmodi facta et doctrinas iis auctoritatem aliquam tribuentes, ut magna ex parte iam pridem factum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:9)
Etenim exprobrat hoc illis fortunam propriam, eosque quasi digito monstrat, et frequenter eorum memoriam vellicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:3)
Quae omnes merito damnandae sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:15)
cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus.
(불가타 성경, 바룩서, 4장43)
" Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장8)
Et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit; miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장47)
Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장24)
nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atque indefensi ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:34)
alteram, qui capitis damnarent;
(카이사르, 내란기, 3권 83:6)
cum serta refudit canities, iam turba procax noctisque recedit ambitus et raro pulsatur ianua tactu, seque reformidat speculo damnante senectus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:62)
nullius Eutropius, quam qui se protulit, ante direptas possedit opes nullumque priorem perculit exilio solumque hoc rite peregit, auctorem damnare suum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:96)
utraque te gemino sub sidere regia damnat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:21)
num damnant animo?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:83)
neve adeo cunctos paucorum crimine damnes nec nova tot meritis offensa prioribus obstet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:336)

SEARCH

MENU NAVIGATION