라틴어 문장 검색

gerro, iners, fraus, heluo, Ganeo, damnosus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 422)
Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti dis sedem exiguam patriis litusque rogamus innocuum et cunctis undamque auramque patentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:6)
" Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantisque rates arvis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:8)
damnosa quid non inminuit dies?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 612)
Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat, gloria quem supra vires et vestit et unguit, quem tenet argenti sitis importuna famesque, quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus, saepe decem vitiis instructior, odit et horret, aut, si non odit, regit ac veluti pia mater plus quam se sapere et virtutibus esse priorem volt et ait prope vera:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 189)
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa mane domo vigilare, clienti promere iura, cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere, per quae crescere res posset, minui damnosa libido.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 135)
tum Vibidius Balatroni "nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti," et calices poscit maiores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.19)
Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 2:4)
vir bonus quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiam si laboriosum erit, faciet, etiam si damnosum erit, faciet, etiam si periculosum erit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 18:4)
Haec, innocuae quibus est vitae tranquilla quies et laeta suo parvoque domus;
(세네카, Hercules Furens 2:13)
vidi cruentos carcere includi duces et impotentis terga plebeia manu scindi tyranni, quisquis est placide potens dominusque vitae servat innocuas manus et incruentum mitis imperium regit animoque parcit, longa permensus diu felicis aevi spatia vel caelum petit vel laeta felix nemoris Elysii loca, iudex futurus, sanguine humano abstine quicumque regnas:
(세네카, Hercules Furens 11:13)
ferrum omne teneat raris innocui labor ensesque lateant, nulla tempestas fretum violenta turbet, nullus irato Iove exiliat ignis, nullus hiberna nive nutritus agros amnis eversos trahat.
(세네카, Hercules Furens 13:16)
[nondumque ferae terga iubatae] ite ad Stygios, umbrae, portus ite, innocuae, quas in primo limine vitae scelus oppressit patriusque furor, ite, iratos visite reges.
(세네카, Hercules Furens 16:23)
nullus innocuum cruor contaminavit, afuit ferro manus proculque vestro purus a coetu stetit.
(세네카, 메데아 5:4)
sed rure vacuo potitur et aperto aethere innocuus errat, callidas tantum feris struxisse fraudes novit et fessus gravi labore niveo corpus Iliso fovet:
(세네카, 파이드라 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION