라틴어 문장 검색

o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique ante Larem proprium vescor vernasque procacispasco libatis dapibus.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장47)
neque illesepositi ciceris nec longae invidit avenae,aridum et ore ferens acinum semesaque lardi frusta dedit, cupiens varia fastidia cenavincere tangentis male singula dente superbo,cum pater ipse domus palea porrectus in hornaesset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장55)
ergo ubi purpurea porrectum in veste locavitagrestem, veluti succinctus cursitat hospescontinuatque dapes nec non verniliter ipsisfungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장63)
Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:4)
Saecularis homo in quadragesima ventris ingluviem decoquit et in coclearum morem suo victitans suco futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:11)
hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare constituet fruges et Bacchi nomine abuti mavolt quam laticis proprium proferre vocamen, concedamus ut hic terrarum dictitet orbem esse deum matrem, dum vera re tamen ipse religione animum turpi contingere parcat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:21)
quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum spiritus unguenti suavis diffugit in auras aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:15)
unde Bacchus Ἐνυάλιος cognominatur, quod est inter propria Martis nomina.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 1:3)
Iovis appellatione solem intellegi Cornificius scribit, cui unda oceani velut dapes ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:1)
Hoc enim festo religiosae domus prius famulos instructis tamquam ad usum domini dapibus honorant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 23:1)
Nam ubi sub adparatu regio procedere solet luxus ad strepitum, Postquam prima, inquit, quies epulis at, cum heroes castigatis dapibus adsidunt, non reducit quietem, quia nec praecessit tumultus, sed:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:3)
Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno τὴν χρηστήν;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 10:4)
Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 16:1)
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 1:3)
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho paucis, quod male accusatur, absolvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION