라틴어 문장 검색

nunc vero inclusa in cavea et fame enecta si in offam pultis invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 108:5)
nunc vero inclusa in cavea et fame enecta, si in offam pultis invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium aut hoc modo auspicari solitum putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 108:5)
"postquam sapere urbi cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers, faenisecae crasso vitiarunt unguine pultes."
(페르시우스, 풍자, satire 623)
Inedia sunt consumpti cum suis Felisque catulis largam praebuerunt dapem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.16)
Inducta verbis aquila, monitis paruit, Simul et magistrae large divisit dapem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.8)
neve domi praesume dapes, sed desine citra quam capis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 157:4)
veste deus lusus fallentes lumina vestes non amat et nudos ad sua sacra vocat, adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, inque suo noster pulvere currat equus, cornipedi Fauno caesa de more capella venit ad exiguas turba vocata dapes, dumque sacerdotes veribus transuta salignis exta parant, medias sole tenente vias, Romulus et frater pastoralisque iuventus solibus et campo corpora nuda dabant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권227)
dis generis date tura boni (Concordia fertur illa praecipue mitis adesse die) et libate dapes, ut, grati pignus honoris, nutriat incinctos missa patella Lares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권396)
spargitur et caeso communis Terminus agno nec queritur, lactans cum sibi porca datur, conveniunt celebrantque dapes vicinia simplex et cantant laudes, Termine sancte, tuas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권409)
Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque accipit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권451)
functus erat dapibus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권501)
cur vicibus factis ineant convivia, quaero, tunc magis, indictas concelebrentque dapes
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권231)
venerat ad sacras et dea flava dapes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권290)
nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권319)
prisca dea est aliturque cibis, quibus ante solebat, nec petit ascitas luxuriosa dapes, piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, ostreaque in conchis tuta fuere suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권120)

SEARCH

MENU NAVIGATION