라틴어 문장 검색

"Paphon nemo, Cnidon nemo ac ne ipsa quidem Cythera ad conspectum deae Veneris naviga- bant."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:13)
"Frustra me pastor ille, cuius iustitiam fidemque magnus comprobavit Iupiter, ob eximiam speciem tantis praetulit deabus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:21)
"Fortassis tamen procedente consuetudine et affectione roborata deam quoque illam deus maritus efficiet."
(아풀레이우스, 변신, 5권71)
"iam iam sursum respicit et deam spirat mulier, quae voces ancillas habet et ventis ipsis imperitat."
(아풀레이우스, 변신, 5권73)
"Tunc forte Pan deus rusticus iuxta superi cilium amnis sedebat, complexus Echo montanam deam eamque voculas omnimodas edocens recinere;"
(아풀레이우스, 변신, 5권195)
"ipsum illum deae Veneris filium, ipsum inquam Cupidinem leni quiete sopitum."
(아풀레이우스, 변신, 5권208)
"Tunc Psyche pedes eius advoluta et uberi fletu rigans deae vestigia humumque verrens crinibus suis, multiiugis precibus editis, veniam postulabat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:12)
"Inter istam spicarum congeriem patere vel pauculos dies delitescam, quoad deae tantae saeviens ira spatio temporis mitigetur vel certe meae vires diutino labore fessae quietis intervallo leniantur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:14)
"Videt dona pretiosa ac lacinias auro litteratas ramis arborum postibusque suffixas, quae cum gratia facti nomen deae cui fuerant dicata testabantur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:20)
"sive prope ripas Inachi, qui te iam nuptam Tonantis et reginam dearum memorat, inditis Argivorum praesides moenibus;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:24)
"Iam quae possunt alia meis aerumnis temptari vel adhiberi subsidia, cui nec dearum quidem quamquam volentium potuerunt prodesse suffragia?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:32)
"Cedunt nubes et caelum filiae panditur et summus aether cum gaudio suscipit deam, nec obvias aquilas vel accipitres rapaces pertimescit magnae Veneris canora familia."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:41)
"Nec tamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:118)
Sed illa fortuna mea saevissima, quam per tot regiones iam fugiens effugere vel praecedentibus malis placare non potui, rursum in me caecos detorsit oculos et emptorem aptissimum duris meis casibus mire repertum obiecit.
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:2)
cinaedum et senem cinaedum, calvum quidem sed cincinnis semicanis et pendulis capillatum, unum de triviali popularium faece, qui per plateas et oppida cymbalis et crotalis personantes deamque Syriam circumferentes mendicare compellunt.
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION