라틴어 문장 검색

et cum debilitati suae nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niueis uestibus uidit sibi adesse personam, quae manu extensa iacentem uideretur adtollere, eumque consistere firmis uestigiis imperabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX. 1:6)
Cum subito Elafius pedibus aduoluitur sacerdotum, offerens filium, cuius necessitatem ipsa debilitas etiam sine precibus adlegabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:3)
statimque adulescentem beatus Germanus sedere conpulit, adtrectat poplitem debilitate curuatum, et per tota infirmitatis spatia medicabilis dextera percurrit, salubremque tactum sanitas festina subsequitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:5)
in tantum, ut Elafius quidam, regionis illius primus, in occursu sanctorum sine ulla manifesti nuntii relatione properaret, exhibens secum filium, quem in ipso flore adulescentiae debilitas dolenda damnauerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.7)
cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 394:2)
in capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum eventus vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 360:3)
vix ratio iniri potest uter casus civitati sit detestabilior, cum hostes bello urbem cepere, an cum exitiabilis tyrannus vi atque armis oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 243:1)
una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat, tertia Romanae in adversis rebus constantiae erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 78:2)
concilio dimisso Quinctius, tantum Thebis moratus quantum Attali repens casus coegit, postquam non vitae praesens periculum vis morbi attulisse sed membrorum debilitatem visa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 17:1)
nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui, quam intermori vehementioribus, quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 556:1)
si invenio, exitiabilem ego illi faciam hunc ut fiat diem.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 293)

SEARCH

MENU NAVIGATION