라틴어 문장 검색

religione refrenatus ne forte rearis terras et solem et caelum, mare sidera lunam, corpore divino debere aeterna manere, proptereaque putes ritu par esse Gigantum pendere eos poenas inmani pro scelere omnis, qui ratione sua disturbent moenia mundi praeclarumque velint caeli restinguere solem inmortalia mortali sermone notantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:2)
Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur, et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae et vis magna geli, magnum duramen aquarum, et mora quae fluvios passim refrenat aventis, perfacilest tamen haec reperire animoque videre, omnia quo pacto fiant quareve creentur, cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:11)
quod nisi respirent venti, [vis] nulla refrenet res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:13)
sudabant etiam fauces intrinsecus atrae sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat atque animi interpres manabat lingua cruore debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:5)
Atque animi interpres manabat lingua cruore, Debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:4)
Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:2)
Intestinus calor qui in alvo est, quasi multo maior vehementiorque, quicquid calidum accipit magnitudine sua circumvenit ac debilitat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 23:2)
Cum dicis 'Propero, fac si facis,' Hedyle, languet Protinus et cessat debilitata Venus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLVI1)
male autem sentiunt qui distingunt 'scire Helenum', cum legerimus in Lucano venit aetas omnis in unam congeriem miserumque premunt tot saecula pectus (5.177), item alibi nec tantum prodere vati quantum scire licet (5.176). et adeo repletus numine novit omnia sacerdos, ut refrenetur ad certa dicenda:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3793)
omnes vires usu venerio debilitantur, qui sine corporis damno non geritur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8016)
debilitat vires animi bene 'animi', quia non est ausus corporis dicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6081)
inutilis pro 'vulnere debilitatus'. inque ligatus pro 'inligatusque':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7941)
Aetolum autem dicendo eius vires ex Graecae gentis commemoratione debilitat, ut ostendat plus esse in Messapo ac Tolumnio, si Diomedes, et infelix et alienus finibus, commemoraretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4283)
res publica quidem habet optimum imperatorem, sed tanta sunt vitia temporum praeteritorum, quae in dies singulos aucta sunt, quemadmodum in processu equorum cursus augetur, ut ea, licet optimus, rector refrenare non possit, sicut et auriga a ferventi cursu equos non potest plerumque revocare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5122)
nam equae pullae cum primum coeunt, si macrae sunt, et debilitantur et debiles creant, post primum autem partum tenues esse debent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1302)

SEARCH

MENU NAVIGATION