라틴어 문장 검색

aliae, quum decedunt, sudorem movent, aliae non movent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 4:6)
sed quum hoc breve tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre, quam reliquias ab incipiente excipi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 17:4)
Quum vero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat, aut finiatur, scire licet, optimum cibo tempus esse febre finita;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 10:2)
tertium, si necesse est, quandocumque decedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 10:4)
Tharrias vero quidam, accessionis id malum esse dixit, levarique quum ea decessit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 2:3)
Una est, qua corpus alitur, et naturaliter semper aliquibus decedentibus, nullis vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 1:3)
quod propter angustias, per quas spiritus evadit, sibilum edit, dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam in scapulis, isque modo decedit, modo revertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 2:3)
Si vero infans intus decessit, quo facilius ejiciatur, malicorium ex aqua terendum, eoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXI De pessis. 7:1)
adeo ut quidam secti, quum diu frustraque per digitos vesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 22:6)
Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 9:1)
quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dinosci non possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 30:3)
In omni genere impensarum, sicut ait Graecinus, plerique nova opera fortius auspicantur quam tuentur perfecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 1:1)
Placet ergo,2 si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam colimus, caeli clementia facta vindemia secundum Idus Octobris auspicari putationem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 1:2)
Diem deinde, quo domituram auspiceris, bonum a tempestatibus et a religionibus matutinum digito, cannabinisque funibus cornua iuvencorum ligato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 3:2)
Vicina invitet decedere ripa calori, Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION