라틴어 문장 검색

qui tamen nisi primo quoque tempore maturi lcgantur, ad terram decidunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 22:2)
Malleolus autem novellus est palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ad similitudinem,quod in ea parte, qua deciditur ex vetere sarmento, prominens utrimque mallei speciem praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 3:1)
Primo tamen bini pampini summittuntur, ut sit alter subsidio si alter forte deciderit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 1:3)
Quod opus adapertas ostendit aestivas radiculas, easque prudensagricola ferro decidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 1:3)
Vinculi genus quale sit, quo religantur semina, plurimum refert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 1:5)
Nam dependentibus palmitibus neque pluviae neque pruinae grandinesve tantum nocent quantum religatis et quasi tempestatibus oppositis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 4:3)
Idem tamen palmites priusquam fructus mitescant, variantibus adhuc et acerbis uvis, religari debent, quo minus roribus queant putrescere aut ventis ferisve vastentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 4:4)
Sarmenta lata, vetera, male nata, contorta, deorsum spectantia decidito;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 7:6)
si aut continuis superioribus annis dapsili pro- ventu religatam vitem requiescereac refici par erit,si futurae materiae consulendum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 6:1)
Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:3)
Anniculus deinde mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis ali possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 7:4)
verum biennio tardius quam castanea deciditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:5)
Mox ubi materias vitis exigit, insequitur pampinator et supervacuos deterget fructuososque palmites submittit, qui cum induruerunt, velut in coronam religantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:3)
altera, ut religata vitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda se praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:6)
Itaque post vindemiam velut inutilia sarmenta decidunt, et a stirpe submovent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION