라틴어 문장 검색

"ille etiam saxo corpus laniavit acuto, longaque in immundo pulvere tracta coma est, voxque fuit merui!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권163)
haec quoque, funestos ut erat laniata capillos, prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권318)
vix nunc obsistitur illis, cum sua quisque regant diverso flamina tractu, quin lanient mundum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:5)
At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt in tantis dicenda malis, lugubris et amens et laniata sinus totum percensuit orbem, exanimesque artus primo, mox ossa requirens repperit (ossa tamen peregrina condita ripa!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 27:1)
Tertia cum crinem manibus laniare pararet, avellit frondes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:5)
Ut lea saeva sitim multa conpescuit unda, dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa ore cruentato tenues laniavit amictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 11:5)
Sed postquam remorata suos cognovit amores, percutit indignos claro plangore lacertos, et laniata comas amplexaque corpus amatum vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori miscuit et gelidis in vultibus oscula figens Pyrame clamavit quis te mihi casus ademit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:5)
viscera praebebat Tityos lanianda novemque iugeribus distentus erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 42:6)
huius, ut arreptum laniabat vertice crinem, duratos subito digitos in crine videres:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 52:4)
et, ut summa vestem laniarat ab ora, conlecti flores tunicis cecidere remissis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:9)
Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam scisset, inornatos laniavit diva capillos et repetita suis percussit pectora palmis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:1)
Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus, inque pio cadit officio:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:12)
Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, lugenti similis, caesis plangore lacertis, intendens palmas "o diris barbare factis, o crudelis" ait nec te mandata parentis cum lacrimis movere piis nec cura sororis nec mea virginitas nec coniugialia iura!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:6)
Ut vidit, conata manu laniare capillos, fronde manum implevit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 32:5)
Postquam non invenit usquam, percutit ora manu laniatque a pectore vestes pectoraque ipsa ferit, nec crines solvere curat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION