라틴어 문장 검색

isque et oratorum in numero est habitus et fuit reliquis rebus ornatus atque elegans.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 1:4)
causam pro publicanis accurate, ut semper solitus esset, eleganterque dixisse Laelium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:1)
Gaius vero filius eius disertus, Gaiusque Tuditanus cum omni vita atque victu excultus atque expolitus, turn eius elegans est habitum etiam orationis genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:1)
atque et acri ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:1)
Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:7)
verba ipsa non illa quidem elegantissimo sermone - itaque diligenter loquendi laude caruit neque tamen est admodum inquinate locutus - , sed illa, quae propria laus oratoris est in verbis, - nam ipsum Latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna laude ponendum, sed non tam sua sponte quam quod est a plerisque neglectum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:1)
qua re quis ex populo, cum Q. Scaevolam pro M. Coponio dicentem audiret in ea causa, de qua ante dixi, quicquam politius aut elegantius aut omnino melius aut exspectaret aut posse fieri putaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 1:1)
Carbonem M. Marium et ex eodem genere compluris minime dignos elegantis conventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 3:3)
Etiam L. Torquatus elegans in dicendo, in existimando admodum prudens, toto genere perurbanus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:3)
Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse ita iudico et de hoc huius generis acerrimo existimatore saepissime audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장6)
eratque verborum et dilectus elegans et apta et quasi rotunda constructio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:4)
sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:1)
Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini libris utitur, facetam et elegantem puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:8)
Nomine nos capis summi viri vitaeque elegantissimae verissimis laudibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 1:6)
erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION