라틴어 문장 검색

27. At calfaciunt piper, sal, caro omnis iurulenta, alium, cepa, ficus aridae, salsamentum, vinum, et quo meracius est, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 27장1)
minutae aves, merula, palumbus, magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aves, quae magis currunt quam volant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장4)
caseus, qui vehementior vetustate fit vel ea mutatione, quam in eo transmarino videmus, aut si recens est, ex melle mulsove decoctus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장6)
Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장18)
Si vero sudor exercet, duranda cutis est nitro vel sale, quae cum oleo miscentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장69)
In his frictio quoque ex oleo et sale salubris videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장5)
Si tamen res coget, ex iis aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장34)
Si is vehementior est, caput velandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장61)
fovere aqua, in qua sulpur decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장40)
Utilissimum tamen est umido sale fovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장17)
nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장30)
efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장18)
Tum commodum est hysopum vel nepetam vel thumum vel apsinthium vel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장19)
servatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장29)
Tum si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex iis, quae alvum adstringunt, decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION