라틴어 문장 검색

unde alios decreverunt custodes statuere fessi et a longe subsequentis populi;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:10)
Caeteri viam Jerusalem continuare decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:8)
In eadem legatione ab imperatore decretum est, ut episcopus de Barcinona eum apud Romanum pontificem Paschalem de traditione sibi imposita excusaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:5)
Decrevit etiam haec omnia fieri examine Roberti parisiensis cardinalis, episcopi et legati;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:9)
Tunc quidam forte Christianae professionis illis obviam facti sunt, quos nimia audacia freti gentiles praefati, persequi, occidere et rebus exspoliare decreverunt, ut sic in gloria et victoria cum spoliis fidelium ad suas civitates repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 42:2)
- Ammiraldus urbis Accaron consulens civibus suis, Baldewino regi urbem tradere decrevit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 55:3)
Sed longo [0642A] tempore dum circa hanc et ejus moenia incassum laboraret, nec famis angustia eos compellere valeret in ejus redditionem, eo quod a Babylonia, Ascalone, Sagitta et Sur auxilium illis frequenter adesset, et navigio rerum abundantia superesset, comes Reymundus, consilio cum suis habito, novum praesidium fieri decrevit, a quo semper urbi adversaretur, et ad quod sui assidue protectionis causa ab hostili impetu repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 64:2)
sed etiam imperatoris regnum et terras, quantocius decreveris, nostrae ditioni subjiciemus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:15)
Quapropter charitatem tuam, quam semper erga fideles Christi habuisti, considerantes, tribulationes et pericula nostra tibi nota facere decrevimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:4)
Libenter per omnia tuis parere mandatis de redemptione Baldewini, amici et consocii nostri, decrevimus, et haec sollicitudo nostra semper fuit et est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:5)
Sed tamen sine dilatione Turbaysel, Rohas, et Maresch nuntios dirigens, universos scilicet catholicos viros qui erant in circuitu ad auxilium vocavit, quorum conventum Antiochiae fieri decrevit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:5)
Aperuit [0657B] quoque eadem legatio universis quomodo rex et omnis primatus ipsius decreverint urbem Sagittam terra marique obsidere et expugnare, et illic eorum opem et vires necessarias haberi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:5)
Ibi statim illius innotavit auribus quomodo princeps et rex civitatis Damasci, de genere Turcorum, arma et apparatum contraxisset ad obsidendam Tabariam et Gervasium loco Hugonis restitutum expugnare decrevisset, et regis virtutem non ultra timere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:2)
Cum subito ad aures illi pervenit quomodo rursus Ascalonitae, Turcis in conventione solidorum a Damasco accitis, praesidium firmare decreverunt ad expugnandum castellum, quod dicitur ad S. Abraham, et destruendum quod tunc quidam Walterus, cognomine Mahumet, post mortem Rorgii dono regis susceptum, tuebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:2)
Qui statim quadraginta nullibus Turcorum accitis, ad Tuluppam se venturum [0670A] in Baldewini liberationem statuta die, per omnem regionem notum fieri decrevit, qua undique ad eum copiae suae illic convenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION