라틴어 문장 검색

At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장25)
Vbi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra est, spiritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 3:1)
quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 8:3)
ponam uero ea, quae prompta et is morbis, de quibus protinus dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 1:2)
sanguinem ex naribus extrahere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:6)
Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:3)
Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae *ε*π*ι*σ*π*α*σ*τ*ι*κ*α uocantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:6)
Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 2:1)
praecordia quoque dura et inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique ualet, quae adiuuare calor potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:4)
Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 14:1)
Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium rhypodes Graeci appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 17:1)
At si id, quod collisum est, quamuis parum diductum est, latius tamen aperiri propter neruos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, praecipueque ex his id, quod rhypodes uocari proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 40:5)
Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi uim habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 76:7)
Vtique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula uirus eius extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:1)
deinde uenenum extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION