라틴어 문장 검색

Ordo autem eorum naturalis est, quotiens disponuntur a tribus omnes pares atque inpares numeri naturaliter constituti et sub his aptantur alii, qui sunt a quinario numero incipientes omnes inpares.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 2:4)
et hi semper nascentur dispositis in ordinem a binario numero omnibus naturaliter paribus inparibusque terminis, si contra eas omnes a quinario numero inpares comparentur, ut primum primo, secundum secundo, tertium tertio caute et diligenter adponas, ut sit dispositio talis:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 2:5)
Hinc vero ad figuras solidas facilior via est. Praecognito enim, quid in planis numerorum figuris vis ipsa quantitatis naturaliter operetur, ad solidos numeros non erit ulla cunctatio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numeris solidis. 1:1)
nunc vero ad solidorum corporum procreationem ipsae nobis superficies naturaliter figuratae provenient.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:4)
angulos vero viij, quorum singulus sub tribus eiusmodi continetur, quales priores fuere tetragoni, unde cybus ipse productus est. Ergo ex naturaliter profuso numero qui in subiecta forma descripti sunt subiecti tetragoni nascuntur, et ex his tetragonis qui subnotati sunt cybi provehuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:18)
Nam deteriora uelle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam quae sceleratus quisque conceperit inspectante deo monstri simile est. Unde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesiuit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:22)
est enim mentibus hominum ueri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa deuius error abducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:8)
— Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur uel extrinsecus accepisse uel ita naturaliter habere praesumas quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diuersam cogites esse substantiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:13)
eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diuersus effectus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:14)
Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia uenire ad interitum corruptionemque desideret?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:1)
dedit enim prouidentia creatis a se rebus hanc uel maximam manendi causam ut quoad possunt naturaliter manere desiderent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:22)
Quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:23)
Nam quod ratione uti naturaliter potest id habet iudicium quo quidque discernat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:5)
licet effectus sequatur suam causam naturaliter, potest tamen simul esse cum sua causa in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:5)
mundus autem naturaliter est ante tempus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION